Hľadaný výraz: Jn 13,21-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”. 22 Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. 23 Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: “ Quis est, de quo dicit? ”. 25 Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “ Domine, quis est? ”. 26 Respondet Iesus: “ Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ”. Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis. 27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”. 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret. 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.

1

mail   print   facebook   twitter